Epistola ad Titum*

Caput 2: Versus 13

Et adventum gloriae magni Dei,etc. Qui non in infirmitate ut prius, sed in gloria et potestate veniet praemia daturus secundum merita, qui in primo adventu adeo humilis fuit, quod non solum erudivit, sed etiam dedit semetipsum.Sectatorem bonorum operum,etc. Quia ad hoc redemit nos Christus, ut puram vitam sectantes et repleti operibus bonis, Dei haeredes esse possimus.
(* Traductions européennes)